라틴어 문장 검색

quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret, maluit retinere quam mittere.
(아풀레이우스, 변명 68:9)
quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli?
(아풀레이우스, 변명 82:6)
"Ego sum Byrrhaena illa, cuius forte saepicule nomen inter tuos frequentatum educatores retines."
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:7)
"omnem itaque de tuo pectore praesentem tristitudinem mitte, et angorem animi depelle, nam lusus iste quem publice gratissimo deo Risui per annua reverticula sollemniter celebramus, semper commenti novitate florescit:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:5)
"At mihi scelus istud depellant caelites,"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:1)
Sic illa maerebat, ego vero quamquam perfectus asinus et pro Lucio iumentum sensum tamen retinebam humanum.
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:1)
"scaenam denique quam sponte sumpserat cum anima retinens, nunc fugiens, nunc resistens, variis corporis sui schemis ac motibus tandem domo prolapsus est."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:79)
"Decede itaque de istis aedibus protinus, et quod a me retenta custoditaque non fueris, optimi consule."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:18)
sed ceteri non meae salutis sed simulacri iacentis contemplatione in a ita me retinendum censuere.
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:4)
sed mihi penita carpebantur praecordia et praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem, detectis ac revelatis fraudibus, auxilium meo perhibere domino, illumque, qui ad instar testudinis alveum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:6)
Tunc agrestis, verecundus alioquin, avaritia divitis iam spoliatus, ut suo saltem sepulchro paternum retineret solum, amicos plurimos ad de- monstiationem finium trepidans eximie corrogarat:
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:7)
"Depelle quadripedis diram faciem, redde me conspectui meorum, redde me meo Lucio:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:8)
"Mitte iam fletus et lamentationes omitte, depelle maerorem:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:5)
"Nec dies nec quies ulla ac ne momentum quidem tenue tuis transcurrit beneficiis otiosum, quin mari terraque protegas homines et depulsis vitae procellis salutarem porrigas dexteram, qua fatorum etiam inextricabiliter contorta retractas licia, et Fortunae tempestates mitigas, et stellarum noxios meatus cohibes."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:2)
Sed Saxonica poemata die noctuque solers auditor, relatu aliorum saepissime audiens, docibilis memoriter retinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION