라틴어 문장 검색

Evidens generalisque ratio, quia omni improbo mala adsunt, et adfutura sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:1)
Sed improbum plus praesentia, quam futura sollicitant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:4)
et ideo stultus in his habet omne periculum sui.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:7)
Vide igitur quam perpetua vita justorum, et nulla sit improborum!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:9)
Stultus enim ut luna mutatur, et versicolor, aut humorum varietate difformis animam suam in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat, salubres cogitationes noxiis saepe permiscens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:11)
ut puer quasi infirmus peccet, juvenis tamquam improbus, qui studiose cupiat peccata committere, et in criminibus glorietur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:11)
quod moraliter de mala passione improbae passionis genitrice intelligendum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 1:2)
sed passionem malam improbae passionis generatricem, quae esset a patris moribus, hoc est, ab usu virtutis aliena.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 3:5)
Terra autem caro nostra est quam improbus operatur, bonus autem excolit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:1)
et qua ratione in persona Cham patrem deridentis intelligendum improbos omnes, si bonos viros in culpam incidisse contingat, exsultare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 1:2)
Omnis nam que improbus quoniam ipse devius disciplinae est, aliorum lapsus non solum pro sui erroris solatio accipit, quod consortes invenerit culpae:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:7)
verum etiam improbo laetatur affectu, tamquam sua ipse delicta correxerit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:8)
Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:12)
Haec enim pro summis bonis apud improbos aestimantur in divitiis aut honore posita, quae tamen nullum fructum ad laudem virtutis conferunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:14)
Qualis Cham illius improbi filius senior fuerit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION