라틴어 문장 검색

nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 492:1)
nunc obsecro te hoc unum - quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint, quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem - per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, perque conservitium commune, quod hostica evenit manu, ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi, atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 172)
nam ita nunc mos viget, ita nunc servitiumst:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 311)
haec famigeratio te honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 282)
cumulum discretio carpit, nos plenum sine parte Deum testamur et unum, in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus, qui viget ac viguit super omnia quique vigebit participem nullum collato foedere passus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 111)
Si cor vestrum senectute non reperiatur attritum, in personae habitu satis videtur iuvenilis forma vigere, ex quo satis evidenter apparet quod florens vigeat in corde vestro iuventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 14:2)
Multus in orbe uiget per sobria corda triumphus, Sobrietatis amor multus in orbe uiget.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION