라틴어 문장 검색

Dicere possumus “iuxta ipsam revelationem, quam Sacra Scriptura continet, datur utique divina manifestatio in fulgenti sole nec non vesperascente caelo”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:8)
Humilitas deperdita, apud hominem magnopere ardescentem ob facultatem dominandi omnia sine ulla delimitatione, demum potest tantum nocere societati et ambitui.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 285:5)
quis Dominus, de quo Domino, si solus ab arce siderea spectat Pater aut ardescit in iras?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3102)
"puerum per sidera ferri, et super antiquos signorum ardescere tractus."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3205)
hoc sidus currum rapidasque agitare quadrigas commenti et radios capitis et verbera dextrae, et frenos phalerasque et equorum pectora anhela aeris inaurati vel marmoris aut orichalci iusserunt nitido fulgere polita metallo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권106)
os dignum aeterno tinctum quod fulgeat auro si mallet laudare Deum!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권189)
"mox et sitis arsit multorum similis, per vulnera tristia flagrans extrahere insignes animas ac ludere poenis undantesque meum in gremium defundere mortes et sub iure fori non noxia colla secare."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2230)
Regia mirifici fulgent insignia David, sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Regnum David1)
Bis duodena senum sedes pateris citharisque totque coronarum fulgens insignibus agnum caede cruentatum laudat, qui evolvere librum et septem potuit signacula pandere solus.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), APOCALYPSIS IOHANNIS1)
fulget aureus scyphus nec aere defit expolita pelvis, est et olla fictilis gravisque et ampla argentea est parapsis, sunt eburna quaepiam, nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus6)
triplex ille tamen nullo discrimine trina subnixus ratione viget, splendet, volat, ardet, motu agitur, fervore cremat, tum lumine fulget.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 123)
arsit enim scintilla odii de fomite zeli et dolor ingenium subitus conflavit iniquum, viderat argillam simulacrum et structile flatu concaluisse Dei, dominum quoque conditioni 1 inpositum, natura soli pelagique polique ut famulans homini locupletem fundere partum nosset et effusum terreno addicere regi.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 159)
"videbis ingens atrium fulgere vasis aureis, et per patentes porticus structos talentis ordines."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.55)
"aut luce fulget aut tenebris mergitur;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1182)
exim gramineo in campo concurrere prompta virgo Pudicitia speciosis fulget in armis, quam patrias succincta faces Sodomita Libido adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis adpetit, et taetro temptat subfundere fumo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION