라틴어 문장 검색

Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt Altaque cum Licini marmora pulvis erunt, Me tamen ora legent et secum plurimus hospes Ad patrias sedes carmina nostra feret.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III7)
Sic habitare iubes veterem crudelis amicum Arboris ergo tuae tutior hospes ero.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XIV3)
Pars quota Parrhasiae labor est Mareoticus aulae?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI3)
Nomen nectare dulcius beato, Quo mallet Cybeles puer vocari Et qui pocula temperat Tonanti, Quod si Parrhasia sones in aula, Respondent Veneres Cupidinesque;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI2)
Consilium formae, speculum, dulcisque capillos Pergameo posuit dona sacrata deo Ille puer tota domino gratissimus aula, Nomine qui signat tempora verna suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVI1)
Offensus variae tumidis terroribus aulae Privatos gaudet nunc habitare lares, Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi, Sic voluit docti Vindicis esse deus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII7)
Aedibus in mediis totos amplexa penates Stat platanus densis Caesariana comis, Hospitis invicti posuit quam dextera felix, Coepit et ex illa crescere virga manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI2)
Nemo suos - haec est aulae natura potentis - , Sed domini mores Caesarianus habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIX4)
Tecum ego vel sicci Gaetula mapalia Poeni Et poteram Scythicas hospes amare casas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIII3)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
Hoc damnum tibi non videtur esse, Si quod Roma legit, requirit hospes, Non deridet eques, tenet senator, Laudat causidicus, poeta carpit, Propter te perit?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIV2)
Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici, Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II2)
Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae Nerva:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, V2)
Quidquid Parrhasia nitebat aula, Donatum est oculis deisque nostris.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XV1)
Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas, Si tibi tam rarus, quam mihi, nummus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, III4)

SEARCH

MENU NAVIGATION