라틴어 문장 검색

Virgo igitur ut praetaxavimus a coelestis regionis emergens confinio, in mundi passibilis tugurium, curru vitreo ferebatur, qui Junonis alitibus, nullius jugi ministerio disciplinatis, sed sibi spontanea voluntate conjunctis, trahebatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:5)
Sicut ergo praefatae nuptiae meo sunt celebratae consensu, sic pro meo arbitrio, eadem cessabit copula maritalis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:17)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
homo se operantis voluntati supponit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:51)
Renes autem tanquam suburbia cupidinariis voluptatibus [0444D] partem corporis largiuntur extremam, quae magnanimitatis imperio obviare non audentes, ejus obtemperant voluntati.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:60)
Ad meae tantum voluntatis arbitrium, nunc tempestatis stomachatur in iram, nunc in tranquillitatis pacem revertitur, nunc elatum tumoris superbia, in montis evadit imaginem:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:18)
Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione conceperat, reali ejusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praejacentis auxilio, non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio, mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas, legitimi ordinis [0453C] congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus alligavit:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:13)
Sed, quia nostrum est erroneae divagationis anfractibus compati condolendo, in ejus insensatae voluntatis exhibitione pestifera, non valeo non moveri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:24)
Nec mirum, si nostrarum voluntatum unione conformi, concordiae reperio melodiam, cum unius ideae exemplaris notio nos in nativum esse produxerit, unius officialis administrationis [0481B] conformet conditio, cum nostras mentes non superficiali dilectionis vinculo amor jungat hypocrita, sed interna animorum nostrorum latibula, casti amoris pudor inhabitet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:5)
Post duos itaque menses, lascivi et effrenes facti prae otio et inaestimabili copia ciborum, vocem Petri [0400D] non audientes, sed contra voluntatem illius, in terram Nicaeae urbis et regni Solymani, ducis Turcorum, per montana ingressi sunt, depraedati armenta, boves, oves, hircos, greges Graecorum Turcis famulantium, et ad socios deferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:1)
His auditis, dux voluntati regis in omnibus cessit, et obsides quos petebat dari non abnuit, hac tamen conditione ut ultra peregrinorum exercitus, tam praesens quam futurus, per terram ejus transiret sine aliquo obstaculo, et pacifice mutuaret vitae necessaria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:9)
Cessit tandem dux et caeteri comprimores imperatoris voluntati, et amotis tentoriis, per palatia et turritas domos, quae spatium triginta milliarium in littore maris comprehendunt, hospitati sunt cum omni exercitu Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:2)
hancque velle perficere et adimplere consilio imperatoris, si ejus gratiam et bonam voluntatem recuperare et observare possit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:14)
Deinde diversis colloquiis et consiliis inter se habitis, Boemundus homo imperatoris factus est, cum juramento et fide data pactus cum eo quod nihil de regno ejus sibi retineret, nisi ex ejus gratia et consensu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:4)
Sed ex Domini voluntate a custodibus Christianis, circumquaque diffusis ad tuenda loca et semitas, ne qua fraus aut vis ex adverso noceret, hi duo praemissi a Solymano, capti et retenti sunt, quorum alter in impetu occisus est, alter ad praesentiam Christianorum principum adductus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 50:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION