라틴어 문장 검색

tonitrua et fulgura paulo infirmius expauescebat, ut semper et ubique pellem uituli marini circumferret pro remedio atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut praediximus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 90장 1:2)
mox Neapolim traiecit quanquam etiam tum infirmis intestinis morbo uariante;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 5:1)
de quarum ratione cum priuatus adhuc uolumen edidisset, mox princeps non difficulter optinuit ut in usu quoque promiscuo essent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 3:4)
alii tradunt ipsam taedio praesentium et imminentium metu uenenum a filio impetrasse, haud sane difficulter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 5:2)
'permittite, patres conscripti, a pietate uestra impetrari, quod scio me difficulter impetraturum, ut damnatis liberum mortis arbitrium indulgeatis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 3:2)
"audete modo vincere famamque, infirmissimum adversus fortes viros telum, contemnite."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:14)
Itaque sua sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 18:3)
Inter haec rex, dum fibris pеcudum explorantur eventus latentium rerum, propius ipsum considere de industria amicos iubet, ne contentione vocis cicatricem infirmam adhuc rumperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 10:1)
Maturata deinde est missio, et infirmissimus quisque exauctorati.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:13)
Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum claustra perfracta sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 20:1)
qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, large multiplici constructae sunt dape mensae, cum interea infirmo quatientes corpora motu veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:1)
illius egregias virtutes claraque facta saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, cum incultum cano solvent a vertice crinem putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 18:1)
Hic Washingtonii valetudo adeo infirmum corpus reddiderat, ut longius sine capitis periculo ire nequiret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.67)
- Infirma valetudine coactus imperio militari sese abdicat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.5)
fides, quoque, publica adeo infirma erat, ut nihili penderetur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.32)

SEARCH

MENU NAVIGATION