라틴어 문장 검색

nam et omne, quod eloquimur sic, ut id aut esse dicamus aut non esse, et, si simpliciter dictum sit, suscipiunt dialectici, ut iudicent, verumne sit an falsum, et, si coniuncte sit elatum et adiuncta sint alia, iudicant, rectene adiuncta sint et verane summa sit unius cuiusque rationis, et ad extremum ipsi se compungunt suis acuminibus et multa quaerendo reperiunt non modo ea, quae iam non possint ipsi dissolvere, sed etiam quibus ante exorsa et potius detexta prope retexantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 158:1)
Hoc, opinor, primum, ne, quotienscumque potuerit dictum dici, necesse habeamus dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:7)
sed, uti ei ferunt, qui melius haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque longe lepore et humanitate omnibus praestitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 270:2)
habet enim multitudo vim quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 338:2)
civitatibus quidem suis non boni, sed certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus eruditi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:3)
Neque vero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:4)
Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem" aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule, "non rebar" aut "opinabar";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:3)
'Ego vero' inquit Antonius 'inveni iam, quem negaram in eo, quem scripsi, libello me invenisse eloquentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 189:1)
Vox motus vultus atque omnis actio eloquendi comes est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 3:10)
P. Vnum genus est eloquendi sua sponte fusum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:2)
Eloquendi autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere versatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 2:2)
C. Actio igitur sequitur, ut opinor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 3:1)
adhi- bendaque frequentius etiam illa ornamenta rerum, sive quae admirabilia sive nec opinata sive significata monstris prodigiis et oraculis sive quae videbuntur ei de quo agemus cecidisse divina atque fatalia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 3:1)
Atque haec quidem Ennius, qui paucis ante versibus esse deos censet, sed eos non curare opinatur, quid agat humanum genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 190:6)
et tamen ii ipsi saepe falluntur, qui nihil sine certa ratione opinantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION