라틴어 문장 검색

cuius quidem veritas, quia sine rubore aliquorum emergere nequit, forsitan alicuius indignationis in me causa erit. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:7)
Summus nanque Pontifex, domini nostri Iesu Cristi vicarius et Petri successor, cui non quicquid Cristo sed quicquid Petro debemus, zelo fortasse clavium, necnon alii gregum cristianorum pastores, et alii quos credo zelo solo matris Ecclesie promoveri, veritati quam ostensurus sum de zelo forsan—ut dixi—non de superbia contradicunt. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:16)
Ex senatus consulto Angliae regni, vel forsitan comitiorum apud Virginienses, decretum est " praefectum nullum provincialem, qui auctoritatem ab rege non traxerit, alteri, regio diplomate donato, imperare posse:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.7)
WASHINGTONII vitam legentibus forsitan haud ingratum, fecerim, si quomodo res Americanae diversis in locis sese habuerint;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.9)
Qui leges apud Pennsylvanos, tune temporis, potestatem ferendi habebant, (eo, quod, forsitan urbis primariae captae pigebat,) ut Washingtonium in hiberna ire, et exercitum sub pellibus, seu tentoriis, ob frigus brumale, quod jam instabat, collocare et ponere voluisse auditum, multas de eo res dictu foedas ad Congressum scripserunt, palamque turpia de illo effutire, et praedicare haud dubitabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.37)
FORTASSE haud longe a re nostra alienum erit, quas res Americani, Christi anno millesimo septingentesimo octogesimo primo, praestiterunt, paucis disserere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.8)
attamen, eum vehementissime pigebat, foedus istud adeo a plebe reprehendi, simulque sibi plaudebat, cum reputaret, tempus forsitan haud procul abesse, quo plebs consilia in melius referret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.45)
et pericula communia quondam me junxerunt, in aeternum forsitan relinquere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.12)
Nemo fortasse, unquam extitit, qui in rebus tam arduis, tamque difficilibus, judicare coactus sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.81)
Forsitan a re nostra haud longe alienum erit, paucula nonnulla, de Wayne, duce Americano, hic subjicere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.99)
Hae, forsitan, causae extitere, quibus impellentibus, res novas exoptare Galli coeperunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.156)
Hominum omnium, quos terra Columbi unquam aspexit, aut fortasse unquam aspiciet, proculdubio aptissimus fuit, qui exercitibus Americanis praeesset, eosque ad victoriam duceret, et libertatem Americanam stabiliret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.205)
cumque, formam et personam alienam mentitus, hostium castra exploratus esset, et suspicionem omnem, lyrae dulcedine, evitasset, Washingtonio audacior forsitan existimari potest.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.220)
Aliquis fortasse, literarum Romanarum omnino rudis, hic objiciet, " tironem nullum, nisi prius linguae Romanae rudimentis penitus imbutus fuerit, aliquid auribus Romanis gratum loqui aut scribere posse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.39)
At nos, fortasse, longius a scopo erravimus, dum sententiam nostram de linguas docendi ratione aliis explicare voluimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.66)

SEARCH

MENU NAVIGATION