라틴어 문장 검색

Parte alia gnari monitis exercitus instat auguris aeriam truncis nemorumque ruina, montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi anguis et infausti cremet atra piacula belli, his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo, sternitur extemplo veteres incaedua ferro silva comas, largae qua non opulentior umbrae Argolicos inter saltusque educta Lycaeos extulerat super astra caput:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권25)
"- haec pietate potens solis abiecit in arvis non regem dominumve, alienos impia partus, hoc tantum, silvaeque infamis tramite liquit, quem non anguis atrox - quid enim hac opus, ei mihi, leti mole fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권48)
exspectes morientis ab ore cruenta sibila, marmorea sic volvitur anguis in hasta.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권87)
orsa deum - nam saepe Iovem Phlegramque suique anguis opus fratrumque pius cantarat honores - tunc aperit, quis fulmen agat, quis sidera ducat spiritus, unde animi fluviis, quae pabula ventis, quo fonte immensum vivat mare, quae via solis praecipitet noctem, quae porrigat, imane tellus an media et rursus mundo succincta latenti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권136)
"da, parve, tuum trieteride multa instaurare diem, nee saucius Arcadas aras malit adire Pelops Eleaque pulset eburna templa manu, nee Castaliis altaribus anguis, nee sua pinigero magis adnatet umbra Lechaeo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권37)
it geminum excutiens anguem et bacchatur utrisque Tisiphone castris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권220)
rediit ardore remisso voltus et erecti sederunt pectoris angues.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권225)
"Martius inferias et saeva efflagitat anguis sacra:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권271)
"nimirum Martius anguis, quaeque novis proavum tellus effloruit armis - hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors, et de matre nihil, sponte en ultroque peremptus inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권365)
nec se tanta in certamina fidit sufficere, inferna comitem ni sede Megaeram et consanguineos in proelia suscitet angues, ergo procul vacua concedit valle solumque ense fodit Stygio terraeque immurmurat absens nomen et - Elysiis signum indubitabile regnis - crinalem attollit longo stridore cerasten:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권31)
"hebet infera caelo taxus et insuetos angues nimia astra soporant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권42)
sic urget, et ultro vitantem aspectus etiam pudibundaque longe ora reducentem premit adstridentibus hydris intentatque faces;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권265)
ipsa metus Libycos servatricemque Medusam pectoris incussa movit Tritonia parma, protinus erecti toto simul agmine Thebas respexere angues;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권298)
Tisiphoneque inpexa feros pro crinibus angues Saevit, et huc illuc inpia turba fugit.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 332)
Cantus vicinis fruges traducit ab agris, Cantus et iratae detinet anguis iter, Cantus et e curru Lunam deducere temptat Et faceret, si non aera repulsa sonent.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 810)

SEARCH

MENU NAVIGATION