라틴어 문장 검색

commoda autem et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 90:6)
nam cum expectant et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:4)
sed ne, dum huic obsequor, vobis molestus sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 11:7)
nam ceteris in rebus sive praetermissum sive ignoratum est quippiam, non plus incommodi est, quam quanti quaeque earum rerum est, in quibus neglectum est aliquid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 21:3)
quae enim mala illi non audent appellare, aspera autem et incommoda et reicienda et aliena naturae esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et paene minima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 104:2)
154 24187 18 Hymettus, mons Atticae 83 9 Hymnis, Caecilii Statii fabula42 28 Idaea sacra (i. e. sacra MagnaeMatris deum accepta a. 204)188 6 imagines (εἴδωλα) 922 Imperiosus V. T. Manlius Torquatus Imperiosus incommoda (Stoice, δυσξρηστήματα 116 23sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)266)
quam ob rem inquit Vellei, nisi molestum est, repete quae coeperas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 17:5)
deinde quid est adsecutus, cum omnes stulti sint sine dubio miserrimi, maxime quod stulti sunt (miserius enim stultitia quid possumus dicere), deinde quod ita multa sunt incommoda in vita, ut ea sapientes commodorum conpensatione leniant, stulti nec vitare venientia possint nec ferre praesentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 23:6)
sive in ipso mundo deus inest aliquis, qui regat qui gubernet qui cursus astrorum mutationes temporum rerum vicissitudines ordinesque conservet, terras et maria contemplans hominum commoda vitasque tueatur, ne ille est inplicatus molestis negotiis et operosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:4)
Sed quod in illo mihi usu saepe venit, idem modo cum te audirem accidebat, ut moleste ferrem tantum ingenium (bona venia me audies) in tam leves ne dicam in tam ineptas sententias incidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 59:3)
quam molestum est uno digito plus habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 99:2)
Dictum est de universo mundo, dictum etiam est de sideribus, ut iam prope modum appareat multitudo nec cessantium deorum nec ea quae agant molientium cum labore operoso ac molesto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:1)
apud quos non inurbane Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret Herculem negaret, "ergo" inquit "mihi Alabandus tibi Hercules sit iratus". Illa autem Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam longe serpant non vides:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 50:4)
idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 74:3)
Atque illae quidem iniuriae, quae nocendi causa de industria inferuntur, saepe a metu proficiscuntur, cum is, qui nocere alteri cogitat, timet ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION