라틴어 문장 검색

tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권358)
Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, dissociata locis concordi pace ligavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:3)
Ille relicto (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) imperio ripas virides amnemque querellis Eridanum implerat silvamque sororibus auctam, cum vox est tenuata viro, canaeque capillos dissimulant plumae, collumque a pectore longe porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes, penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:2)
et tradunt manibus post terga ligatis sacra dei quondam Tyrrhena gente secutum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:7)
illi iacuere ligati turpiter;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:10)
Pennis ligat ille resumptis parte ab utraque pedes teloque accingitur unco et liquidum motis talaribus aera findit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 67:2)
neque enim dat tempus Echemmon, sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo, non circumspectis exactum viribus ensem fregit, et extrema percussae parte columnae lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:10)
Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit guttura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:1)
Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:7)
Non hoc inimica precatur, sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse expetit et vinclo tecum propiore ligari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:10)
Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus, amissoque dolens sacrorum vate suorum protinus in silvis matres Edonidas omnes, quae videre nefas, torta radice ligavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:1)
Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, sive dapes avido convellere dente parabat, lammina fulva dapes admoto dente premebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 15:1)
Plaga facit gemitus in corpore marmoris icti, fractaque dissiluit percusso lammina callo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:13)
quis nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos narrat, in obsceno corpora prensa toro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1175)
vidimus in glacie pisces haerere ligatos, sed pars ex illis tum quoque viva fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1023)

SEARCH

MENU NAVIGATION