라틴어 문장 검색

rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장16)
Sed plerique mortales postremo meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장30)
Nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicuius concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장60)
Postremo, quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장69)
Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장25)
Postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장61)
Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장7)
Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장5)
Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장4)
Verum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minime mihi hac tempestate cupienda videntur, quoniam neque virtuti honor datur neque illi, quibus per fraudem iis fuit uti, tuti aut eo magis honesti sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장1)
Postremo, quod difficillimum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장5)
Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti ueteres amicos muneribus expleant, deinde nouos aqquirant, postremo quaecumque possint largiendo parare ne cunctentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장9)
Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova acciperemus:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장40)
Eum Iugurtha tametsi Romae in amicis habuerat, tamen accuratissime recepit, dando et pollicendo multa perfecit, uti fama, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장4)
Postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION