라틴어 문장 검색

ἐμοῦ θανόντοσ γαῖα μειχθήτω πυρί, 'immo,' inquit, 'ἐμοῦ ζῶντοσ,' planeque ita fecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 1:3)
quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 2:2)
ac super ceteras gratulantium adulantiumque blanditias ab infima plebe appellatus Nero nullum indicium recusantis dedit, immo, ut quidam tradiderunt, etiam diplomatibus primisque epistulis suis ad quosdam prouinciarum praesides Neronis cognomen adiecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 7장 1:2)
'uae,' inquit, 'puto deus fio.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 4:4)
sed nullam habuisse persancte Domitia iurabat, haud negatura, si qua omnino fuisset, immo etiam gloriatura, quod illi promptissimum erat in omnibus probris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 10장 2:3)
cupiditatis quoque atque auaritiae uix suspicionem ullam aut priuatus umquam aut princeps aliquamdiu dedit, immo e diuerso magna saepe non abstinentiae modo sed etiam liberalitatis experimenta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 1:3)
"Et cum in regali solio residebis vitae necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris status, in quo accipis regnum, immo, hercule, propter quem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 22:7)
se Dareo non fuisse inimicum, immo etiam, quae credidisset utilia esse, suasisse et, quia fidele consilium regi dedisset, prope occisum ab eo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 12:2)
"Conspectusque vestri venerabilis coegit, ut vehementius parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est, tot fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 2:6)
repente reum quidem, sed iam damnatum, immo vinctum intuebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 16:2)
"Igitur, si hoc crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules, neminem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:34)
immo etiam taedet, taedet obestque magis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 733)
immo magno cum pretio atque malo), sicine subrepsti mi atque intestina perurens hei misero eripuisti omnia nostra bona?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 772)
Si quicquam tacito commissum est fido ab amico cuius sit penitus nota fides animi, meque esse invenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1021)
quod non contingit principibus aliis, quorum principatus ad alios terminantur, ut puta regis Castelle ad illum qui regis Aragonum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION