라틴어 문장 검색

vento rubet aurea Phoebe et cornix plena pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 92:2)
nam si vento rubet luna, signum venti est rubor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 93:1)
quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis, sole et aurora rubent plurima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:3)
atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen et fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 73:1)
numquam non coram pluribus rubuit, utique in contionibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 4:3)
Licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum in quo scriptus est pulverem sol veris, in eadem uterque forma fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 27:2)
Tu illam nivem non putas callum iocineribus obducere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:2)
Qualis illorum condicio dicitur, quos natura, ut ait vergilius, sedibus nostris subditos e contrario posuit, Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, Illis sera rubens accendit lumina Vesper;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 2:2)
quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit, modo plus tegit, si maiorem partem sui obiecit, modo excludit totius adspeetum, si recto libramento inter solem terrasque media successit.
(세네카, 행복론, Liber V 30:3)
serena eius mens est, nec quicquam incidere potest, quod illam obducat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:3)
omnia pro- feram et rescindam, quae iam obducta sunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 7:4)
Ut antiquiora, quae vetustas obduxit, transeam, Phocide relicta Graii, qui nunc Massiliam incolunt, prius in hac insula consederunt, ex qua quid eos fugaverit, incertum est, utrum caeli gravitas an praepotentis Italiae conspectus an natura importuosi maris;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 43:4)
Nec dubito, cum tanta illi adversus omnes suos sit mansuetudo tantaque indulgentia, quin iam multis solaciis tuum istud vulnus obduxerit, iam multa, quae dolori obstarent tuo, congesserit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 74:2)
Haec magnitudo animi tui vetuit me ad sexum tuum respicere, vetuit ad vultum, quem tot annorum continua tristitia, ut semel obduxit, tenet.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:1)
Haec quae vides circumdata nobis, ossa nervos et obductam cutem vultumque et ministras manus et cetera quibus involuti sumus, vincula animorum tenebraeque sunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 148:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION