라틴어 문장 검색

infantibus violenta virginibus venis, ubique properas, saeva:
(세네카, Troades 1204:1)
aut cum inter acies Marte violento furens
(세네카, Troades 196:1)
violenta nemo imperia continuit diu, moderata durant:
(세네카, Troades 271:1)
barbarica prisco templa saltatu coles.
(세네카, Troades 801:1)
quod bellum non parva manus /nec carcere fracto ad gladiaturam tu Spartace vincte parasti, sed Scythicae vaga turba plagae, feritatis abundans, dira, rapax, vehemens, ipsis quoque gentibus illic barbara barbaricis, cuius dux Hormidac atque civis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 103)
"illic te posito pugnabat ponte sub ipso Maiorianus eques, fors ripae colle propinquo barbaricus resonabat hymen Scythicisque choreis nubebat flavo similis nova nupta marito."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 91)
"plaustris rutilare videres barbarici vaga festa tori coniectaque passim fercula captivasque dapes cirroque madente ferre coronatos redolentia serta lebetas, ilicet increscit Mavors thalamique refringit plus ardens Bellona faces;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 94)
ex hoc barbaricis abacta plectris spernit senipedem stilum Thalia, ex quo septipedes videt patronos, felices oculos tuos et aures felicemque libet vocare nasum, cui non allia sordidumque cepe ructant mane novo decem apparatus, quem non ut vetulum patris parentem nutricisque virum die nec orto tot tantique petunt simul Gigantes, quot vix Alcinoi culina ferret.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad V. C. Catullinum 3)
his adicitur quod, cum inveneris civitatem non minus civica simultate quam barbarica incursione vacuatam, pacem omnibus suadens caritatem illis, illos patriae reddidisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 2:1)
timebat enim verebaturque, ne quam tibi calumniam turbo barbaricus aut militaris concinnaret improbitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo Salutem. 1:2)
postremo iste est ille, carissimi, cui in tenebris ergastularibus constituta multipliciter obserata barbarici carceris divinitus claustra patuerunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 20:1)
similes etiam chordae lyricae violentius tensae, quae quo plus torta, plus musica est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 4:2)
cuius aculeo non sola penetratur aut harena subtilis aut humus fossilis, sed si saxei montis oppressu fontium conditorum vena celetur, aperit arcanum liquentis elementi secretorum caelestium natura violentior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:5)
tu domino requies portusque senectae, tu modo deliciae, dulces modo pectore curae, non te barbaricae versabat turbo catastae, nec mixtus Phariis venalis mercibus infans compositosque sales meditataque verba locutus quaesisti lascivus enim tardeque parasti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus33)
Sed neque barbaricis Latio transmissus ab oris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum25)

SEARCH

MENU NAVIGATION