라틴어 문장 검색

ex iis Hispanos sine pretio omnes domum dimisit, Afros vendere quaestorem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 306:2)
cum Afros venderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 312:1)
elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 625:3)
Hasdrubal omissa munitione castrorum postquam pugnandum vidit, in prima acie ante signa elephantos locat ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 703:1)
Ligures in medio post elephantos positi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 705:1)
eodem versi elephanti, qui primo impetu turbaverant antesignanos et iam signa moverant loco;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 708:2)
elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste interfecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 717:1)
C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, proici ante hostium stationes, captivosque Afros vinctos ut erant ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere quae acta essent iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 749:1)
mediam aciem Romani illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebant - erant autem utrisque Hispani - ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 204:1)
pro cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 204:2)
et iam conflixerant cornua, cum quod roboris in hostium acie erat, Poeni veterani Afrique, nondum ad teli coniectum venissent, neque in cornua, ut adiuvarent pugnantes, discurrere auderent, ne aperirent mediam aciem venienti ex adverso hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 219:1)
iam super cetera elephanti etiam, tumultuoso genere pugnae equitum velitumque et levis armaturae consternati, e cornibus in mediam aciem sese intulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 226:2)
transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda unde periculum videbatur versis et Romanis subeuntibus . . . qua adire poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 304:1)
per idem tempus ad Baetim fluvium Hanno, praefectus Magonis, missus a Gadibus cum parva manu Afrorum, mercede Hispanos sollicitando ad quattuor milia iuvenum armavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 447:1)
Carthaginiensi nihil civilis roboris est, mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, levissima fidei mutandae ingenia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 671:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION