라틴어 문장 검색

Tres enim tantum doctrinarum revolutiones et periodi recte numerari possunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:4)
invenietur tamen ille ipse potius contemplationum et doctrinarum varietatem, quam veritatis severam et rigidam inquisitionem sequi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:10)
Atque hominum admirationi, quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio qui scientias tractaverunt et tradiderunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:1)
Verum de istis largitoribus non multum aberraverit, qui istiusmodi judicium fecerit, tantum nimirum in doctrinis philosophiae inter horum vanitates et veras artes interesse, quantum inter res gestas Julii Caesaris, aut Alexandri Magni, et res gestas Amadicii ex Gallia, aut Arthuri ex Britannia, in historiae narrationibus intersit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:5)
sed ista, quam diximus, doctrinarum administratio et politia scientiarum augmenta durius premere consuevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:14)
hoc pulcherrimo invento (quod ad doctrinarum propagationem tantum facit) per tot saecula caruerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:6)
et redargutione Theoriarum, sive philosophiarum et doctrinarum quae receptae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 278:4)
Atque propterea multa et diversa in doctrina interpretationis praecipimus, quae ad subjecti, de quo inquirimus, qualitatem et conditionem, modum inveniendi nonnulla ex parte applicent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:10)
his modis, qui in usu sunt, nec magnos in scientiarum doctrinis et contemplatione progressus fieri, nec illas ad amplitudinem operum deduci posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:11)
in doctrinis tamen, illa ipsa lex, ejusque inquisitio et inventio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:11)
Posito itaque doctrinae scopo, pergendum ad praecepta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:1)
ut nec confundatur inquisitio, et tamen doctrina versetur minus in angusto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 253:4)
Gravis fuit ille sermo quorundam praelatorum in concilio Tridentino, in quo doctrina theologorum scholasticorum plurimum potuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:16)
Ad quae mala evitanda, doctrina quorundam ex Italis, et practica apud Gallos, temporibus quorundam regum introduxit consilia interiora quae vulgo vocantur cabinetti, remedium sane morbo deterius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:7)
Doctrina et praecepta affectus naturales reddunt minus quidem importunos, sed non tollunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION