라틴어 문장 검색

nobis vero inquit Quinctius nihil dilectu opus est, cum, quo tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec iniussu abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 223:1)
tribuni suo more impedire dilectum et forsitan ad ultimum impedissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 276:2)
inde posito legis certamine nova de dilectu contentio orta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 324:3)
dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos profectus non invenit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 329:1)
eam impedimentum dilectui fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 401:3)
iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem senatui det, et quem ad modum patres vocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat dilectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 408:2)
sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum primo quoque tempore haberi et decemviros quo cuique eorum videatur exercitus ducere nec rem aliam praeverti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 437:1)
silentio patrum edicitur dilectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 445:1)
cum ad ea bella dilectum edixissent, favore plebis non iuniores modo sed emeritis etiam stipendiis pars magna voluntariorum ad nomina danda praesto fuere, eoque non copia modo sed genere etiam militum, veteranis admixtis, firmior exercitus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 638:3)
plebem decreto ad bellum Volscorum et Aequorum dilectu sustinendo rem ab seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse adfirmantes, per discordias civiles externos tollere animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 724:1)
ad quarum primum strepitum velut signo accepto arma cepere Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse abnuente iam plebe imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 733:1)
biennio ante senatus dilectum haberi et educi exercitum in Algidum iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 756:6)
consensu omnium dilectus decernitur habeturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 768:1)
his itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 6:1)
nunquam eos se vivo dilectum habituros, antequam ea quae promulgata ab se collegisque essent plebes scivisset, confestim ad contionem advocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION