라틴어 문장 검색

te consule, tuis edictis et imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo sententiis atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae subvenire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 1:4)
uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 3:2)
in meo periculo senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 2:3)
Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:6)
Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:10)
meminit etiam vocem sibi praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 2:1)
postulat a Burrieno praetore Naevius ut ex edicto bona possidere liceat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:5)
haec dum Romae geruntur, Quinctius interea contra ius, consuetudinem, edicta praetorum de saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 6:1)
quod ab eo petat quoivs ex edicto praetoris bona dies xxx possessa sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:4)
non recusabat Quinctius quin ita satis dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:5)
si bona sua ex edicto P. Burrieni praetoris dies xxx possessa non essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:9)
clamabat porro ipse Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne videretur iudicasse bona sua ex edicto possessa esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 2:1)
Naevi, possedisse ex edicto praetoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 2:2)
ostendam primum causam non fuisse cur a praetore postulares ut bona P. Quincti possideres, deinde ex edicto te possidere non potuisse, postremo non possedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 2:4)
nego fuisse causam cur postularet, nego ex edicto possidere potuisse, nego possedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION