라틴어 문장 검색

"pars animae victura meae, cui linquere possim o utinam, quos dura mihi rapit Atropos, annos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam68)
"linquo equidem thalamos, salvo tamen ordine mortis, quod prior:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam70)
fatis namque haustus iniquis occidit et geminam prolem sine praeside linquens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii21)
Ogygiis ululata furoribus antra deserit et pingues Baccheo sanguine colles, inde plagam, qua molle sedens in plana Cithaeron porrigitur lassumque inclinat ad aequora montem, praeterit, hinc arte scopuloso in limite pendens infames Scirone petras Scyllaeaque rura purpureo regnata seni mitemque Corinthon linquit et in mediis audit duo litora campis Iamque per emeriti surgens confinia Phoebi Titanis late, mundo subvecta silenti, rorifera gelidum tenuaverat aera biga:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권118)
"quae causa furoris, externi iuvenes - neque enim meus audeat istas civis in usque manus - , quisnam implacabilis ardor exturbare odiis tranquilla silentia noctis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권142)
etiam hanc in limine primo liquerat et magna lacrimas incluserat ira.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권116)
Oeneae vindex sic ille Dianae erectus saetis et aduncae fulmine malae, cum premeret Pelopea phalanx, saxa obvia volvens fractaque perfossis arbusta Acheloia ripis, iam Telamona solo, iam stratum Ixiona linquens te, Meleagre, subit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권190)
talis adhuc trepidum linquit Calydonius heros concilium infrendens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권192)
iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno - nec rudis undarum, portus sed linquere amicos purior Olenii frustra gradus impulit astri - , cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi claustra tonant multusque polos inclinat Orion, ipse quidem malit terras pugnatque reverti, fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권14)
"exturbent resides frenos et cuncta perosi te cupiant, tibi praecipites animasque manusque devoveant, rape cunctantes et foedera turba, cui dedimus, tibi fas ipsos incendere bello caelicolas pacemque meam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권85)
"ista quidem superis curaeque medenda linquite."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권152)
"hic hosti implicitus pariter ruit, hune fuga retro volvit agens sociae linquentem fata catervae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권207)
liquere domos dilectaque laeti conubia et primo plorantes limine natos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권227)
"ex quo primus Hymen movitque infausta sinistram Iuno facem, semper lacrimis gemituque propinquo exturbata quies, non si mihi tigridis horror aequoreasque super rigeant praecordia cautes, ferre queam;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권288)
Pulsa sitis fluvio, populataque gurgitis altum agmina linquebant ripas amnemque minorem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권1)

SEARCH

MENU NAVIGATION