라틴어 문장 검색

Illud ipsum, quod oculum modo dextrum modo sinistrum circumlinebat - dextrum si a petitore, alterum si a possessore esset acturus -, quod candidum splenium in hoc aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices consulebat de actionis eventu, a nimia superstitione sed tamen et a magno studiorum honore veniebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 2:3)
O diem - repetam enim - laetum notandumque mihi candidissimo calculo!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 3:1)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti ausus de Cicerone dare est palmamque decusque, lascivum inveni lusum Ciceronis et illo spectandum ingenio, quo seria condidit et quo humanis salibus multo varioque lepore magnorum ostendit mentes gaudere virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 6:1)
Desino mirari, posito quod candida vino Atracis ambiguos traxit in arma viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 45)
Ecce, Corinna venit, tunica velata recincta, Candida dividua colla tegente coma - Qualiter in thalamos famosa Semiramis isse Dicitur, et multis Lais amata viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 56)
' Ante eat effuso tristis captiva capillo, Si sinerent laesae, candida tota, genae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 733)
Ille viri videat toto vestigia lecto Factaque lascivis livida colla notis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 880)
Candida me capiet, capiet me flava puella, Est etiam in fusco grata colore Venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 427)
Candida seu tacito vidit me femina vultu, In vultu tacitas arguis esse notas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 74)
Saepe ego lascive consumpsi tempora noctis, Utilis et forti corpore mane fui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1019)
Ipse ego tura dabo fumosis candidus aris, Ipse feram ante tuos munera vota pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1312)
Candida Penelope signum cognovit Ulixis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1814)
Rustica sit sine me lascivi mater Amoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 131)
Candida candorem roseo suffusa rubore Ante fuit - niveo lucet in ore rubor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 33)

SEARCH

MENU NAVIGATION