라틴어 문장 검색

Conditionum harum, a Britannis tum primum oblatarum, nuncium primum a Tryon, duce Britanno, qui tunc temporis Eboraco Novo praefuit, accepit Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.51)
D'Estaing, Gallus nobilis, qui Ludovici decimi sexti classi praefuit, ut cum hoste quam primum confligeret, naves solvit, et in altum est provectus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.61)
- Propugnaculum, West-Point nuncupatum, adoriri parat Clintonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.7)
Wayne, dux Americanus, qui legioni isti praeerat, seditionem compescere incassum nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.13)
Henricus, autem, Clintonius, eques Britannus, qui, tempore eo, copiis omnibus Britanni regis, his in regionibus, praefuit, auxilii ad Cornwallis nihil mittere poterat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.38)
Cornwallis, interea, oppidulum apud Virginienses, Eboracum vulgo nuncupatum, cepit, expugnavitque, nullo fere resistente;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.41)
Gulielmus Moultrie, qui, eo tempore, reipublicae, ad quam appulerat Genetius, praefuit, eum perhumaniter tractavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.92)
Deum, denique, rebus humanis semper praeesse, rectissime judicavit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.115)
Quum bellum apertum cum Britannis gerere necessitate dira cogerentur Americani, summo consensu omnium, quorum interfuit, qui exercitui Americano praeesset, electus fuit Washingtonus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.17)
Exercitibus Britannis, qui ad oras terrae Columbi appulerunt, clarissimi praefuerunt praefecti ducesque.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.115)
Multi, a rebus Gallicis novis omnino abhorrentes, eum tyrannum crudelissimum faedissimumque palam nuncuparunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.166)
consuetudo, itaque, servos habendi et tenendi, quae rebus, fere, in omnibus, domina et magistra recte nuncupatur, cum Washingtonio facit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.189)
Hominum omnium, quos terra Columbi unquam aspexit, aut fortasse unquam aspiciet, proculdubio aptissimus fuit, qui exercitibus Americanis praeesset, eosque ad victoriam duceret, et libertatem Americanam stabiliret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.205)
"anchoretae, qui soli habitant per deserta et ab eo, quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:68)
"Divisi sunt per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:78)

SEARCH

MENU NAVIGATION