라틴어 문장 검색

custodia sollers diligens et perita industria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3271)
itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam, fierique studebam eius prudentia doctior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 2:3)
Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:5)
Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 2:5)
Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:5)
L. Caelius Antipater scriptor, quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:3)
prudenter et acute;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:4)
paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M'. Manilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:5)
huic successit aetati C. Galba, Servi illius eloquentissimi viri filius, P. Crassi eloquentis et iuris periti gener.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:1)
atque ita turn ab his patronis aequalibus et iam consularibus causa illa dicta est, cum uterque ex contraria parte ius civile defenderet, ut eloquentium iuris peritissimus Crassus, iuris peritorum eloquentissimus Scaevola putaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 2:2)
Erat in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:4)
Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et in actis scriptorumque veterum litterate peritus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:4)
Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:2)
Erat oratione satis amplus, rem prudenter videbat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:6)
hic iam et satis studiosus et valde cum doctus tum etiam exercitatus orator et cum auguralis tum omnis publici iuris antiquitatisque nostrae bene peritus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION