라틴어 문장 검색

alibi hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:6)
Sic itaque ira metuitur, quomodo umbra ab infantibus, a feris rubens pinna.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 62:1)
Neque ulla alia causa est, cur iracundissimi sint flavi rubentesque, quibus talis natura color est, qualis fieri ceteris inter iram solet ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 100:4)
" Omnia licet facias, minor es, quam ut serenitatem meam obducas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 155:2)
Male tractatum Socratem iudicas, quod illam potionem publice mixtam non aliter quam medicamentum immortalitatis obduxit et de morte disputavit usque ad ipsam ?
(세네카, De Providentia, book 1 33:1)
caelum omne per quod salubris spiritus uenire posset obduxerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.41)
iam Cadmeis incluta Bacchis aspersa die dumeta rubent Phoebique fugit reditura soror.
(세네카, Hercules Furens 2:5)
saeva Lernae monstra, numerosum malum, non igne demum vicit et docuit mori, solitasque pinnis condere obductis diem petit ab ipsis nubibus Stymphalidas ?
(세네카, Hercules Furens 3:18)
non ille primos accipit soles locus, non ille seros, cum ferens Titan diem lassum rubenti mergit Oceano iugum.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:16)
coniunx modico nupta marito non disposito clara monili gestat pelagi dona rubentis, nec gemmiferas detrahit aures lapis Eoa lectus in unda, nec Sidonio mollis aeno repetita bibit lana rubores, nec Maeonia distinguit acu quae Phoebeis subditus euris legit Eois Ser arboribus.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:32)
abrupta cautes scindat et partem mei ferat omne saxum, pendeant lacerae manus totumque rubeat asperi montis latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:23)
planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:9)
ostro sic niveus puniceo color perfusus rubuit, sic nitidum iubar pastor luce nova roscidus aspicit.
(세네카, 메데아 2:11)
flagrant genae rubentes.
(세네카, 메데아 13:4)
litus intravit pelagi rubentis:
(세네카, 오이디푸스 2:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION