라틴어 문장 검색

Hic cum audiret eum ad ciuitatem Lugubaliam deuenisse, uenit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].7)
et iubente pontifice epitaphium in eius monumento scriptum, in quo et memoria deuotionis ipsius fixa per saecula maneret, et legentes quoque uel audientes exemplum facti ad studium religionis accenderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII.12)
Portabant autem facem ignis contra Aquilonem, quasi ad accendendum adclinem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII.13)
ille leuis stipulae sollemnis potus aceruos accendet, flammas transilietque sacras.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 544)
illius ex oculis, cum uult exurere diuos, accendit geminas lampadas acer Amor.
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae5)
referentibus iam pedem ab ea parte Romanis M. Valerius Publicolae frater conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 210:1)
invidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 241:2)
cum circumstaret cotidiana licentia accensa, arripi unum insignem ducem seditionum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:1)
quin, si alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam quam sedari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 310:3)
accendunt insuper hostes ferocius multo, ut statuisse non pugnare consules cognitum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 501:2)
et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 516:2)
duorum consulum cognita ora accendunt militum animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 521:2)
ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 523:2)
atrox ingenium accenderat eo facto magis quam conterruerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 132:2)
placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 484:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION