라틴어 문장 검색

subacti scis Appenninum omnibus,tum transmontanos adortus - in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius - omnes Aemilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 19:1)
Fulvium Flaccum oppidum Hispanum nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 203:1)
frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem quam Petram appellant oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 268:1)
in eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 387:1)
Fulvius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 488:1)
haec enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, si absistere bello et facere imperata velint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 567:2)
postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 577:2)
cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis urbs esset, abstitit incepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 748:1)
Postquam nihil pacati referebant oppugnare est adortus et corona capere conatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 205:1)
Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 234:2)
dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 127:1)
divisis partibus oppugnare adorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 134:2)
fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 137:2)
huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 148:1)
eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 149:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION