라틴어 문장 검색

ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani veniret aut regum arcanis interesset, omnia scit et nuntiat quae occulte facta sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 283:1)
litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus brevi perfamiliaris haberi trahique magis quam vellet in arcanos sermones est coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 181:2)
Dixisti arcano satis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4217)
Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili edidit, in iuvenem rediit et anilia demit instrumenta sibi talisque apparuit illi, qualis ubi oppositas nitidissima solis imago evicit nubes nullaque obstante reluxit, vimque parat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 87:1)
ut in Arcano Quintus maneret dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in Arcano.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 1 6:8)
illas et lucis Hecate speculata Lycaeis prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro, noctivagumque gregem, quamvis sibi luget, Eleusin flevit et arcanos errantibus extulit ignes, ipsa per aversos ducit Saturnia calles occultatque vias, ne plebs congressa suorum ire vetet pereatque ingentis gloria coepti, nec non functa ducum refovendi corpora curam Iris habet, putresque arcanis roribus artus ambrosiaeque rigat sucis, ut longius obstent exspectentque rogum et flammas non ante fatiscant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권60)

SEARCH

MENU NAVIGATION