라틴어 문장 검색

Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,spadones appellant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 15:1)
Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:1)
Quam ob causam silvestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutectis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summam terrae dispergunt atque deducunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 3:1)
Si tamen rudis terra non sit, proximum est vacuum arboribus arvum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 3:3)
At ubi pura novalia et ab arboribus sunt libera, considerandum est ante quam pastinemus, surcularis necne sit terra;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 5:1)
Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 5:3)
quae res alendo surculo sunt accommodatissimae?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:3)
nec minus ieiunus sabulo, et quidquid, ut ait Iulius Atticus, retorridum surculum facit, id autem solum vel uliginosum est vel salsum, amarum etiam, vel siticulosum et peraridum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 9:3)
Ac primum omnium ut sive arbustum sive silvestrem locum vineis destinaverimus, omnis frutex atque arbor erui et summoveri debet, ne postea fossorem moretur, neve iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimaturet exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 6:2)
De positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:1)
Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre, et quasi emicuit atque prosiluit, seu quia cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 2:1)
Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint veteranae vineae, ut separatim surculis 3 cuiusque generis singulos hortos inseramus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 1:1)
sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia sint calori aptiores;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 8:3)
Et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem vitibus comparat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 6:1)
9 melius autem, ut ait Mago, vernum, antequam surculus progerminet, quoniam umoris plenus facilem plagam et levem et aequalem accipit, nec falci repugnat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION