라틴어 문장 검색

Sic postquam fatus, et ipsi In bellum prono tantum tamen addidit irae, Accenditque ducem, quantum clamore iuvatur Eleus sonipes, quamvis iam carcere clauso Immineat foribus, pronusque repagula laxet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:83)
mox vincula ferri Exedere senem, longusque in carcere paedor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:3)
Viderat immensum tenebroso in carcere lumen Terribilesque deas scelerum, Mariumque futurum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:7)
Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles, Tunc placuit caesis innectere vincula silvis, Roboraque immensis late religare catenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:24)
Ast alias manicaeque ligant, teretesque catenae, Seque tenent remis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:29)
Sic, ubi desuetae silvis in carcere clauso Mansuevere ferae, et vultus posuere minaces, Atque hominem didicere pati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:72)
Namque ratem vacuae sustentant undique cuppae, Quarum porrectis series constricta catenis Ordinibus geminis obliquas excipit alnos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:8)
At Pompeianus fraudes innectere ponto Antiqua parat arte Cilix, passusque vacare Summa freti, medio suspendit vincula ponto, Et laxas fluitare sinit religatque catenas Rupis ab Illyricae scopulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:21)
Non Euri cessasse minas, non imbribus atrum Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi Crediderim:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:11)
Haec ubi fata caput spumantiaque ora levavit, Adspicit adstantem proiecti corporis umbram, Exanimes artus invisaque claustra timentem Carceris antiqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:49)
Abruptis Catilina minax fractisque catenis Exsulat, Mariique truces, nudique Cethegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:33)
Aeternis chalybum nodis, et carcere Ditis Constrictae plausere manus, camposque piorum Poscit turba nocens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:36)
Caesareas spectate cruces, spectate catenas, Et caput hoc positum rostris, effusaque membra, Septorumque nefas, et clausi proelia Campi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:52)
Qua torta graves lorica catenas Opponit, tutoque latet sub tegmine pectus, Hac quoque perventum est ad viscera:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:24)
cum se parva Cleopatra biremi, Corrupto custode Phari laxare catenas, Intulit Emathiis, ignaro Caesare, tectis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION