라틴어 문장 검색

eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur oratio aut in idem coniicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 39:1)
haec cum per se figura est, tum duplicatur, quotiens sicut in hac causa ad imitationem alterius scripturae componitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 81:4)
In his cavendum, ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilege fur, aut latroni petulans.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 280:4)
Cotidie enim demitur aliqua pars vitae, et tunc quoque, cum crescimus, vita decrescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 20:1)
Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus, quo legat lyricos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 5:2)
Decrescere enim summum bonum non potest nec virtuti ire retro licet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 7:5)
bona illa sunt vera, quae ratio dat, solida ac sempiterna, quae cadere non possunt, ne decrescere quidem aut minui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 16:5)
Deinde ut possitis aestimare, in quantum cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:6)
GALLIO quaestionem primam Latronis duplicauit sic:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:7)
Deinde quod naturale est non decrescit mora;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 42:1)
idem habere se peius questus est, quod foliis rosae duplicatis incubuisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 133:2)
tam parvus cinis Herculeus, huc huc ille decrevit gigans!
(세네카, Hercules Oetaeus 26:1)
terra decrescet pelagusque crescet,
(세네카, Troades 1078:1)
o utinam hibernae duplicentur tempora brumae, et sit iners tardis navita Vergiliis, nec tibi Tyrrhena solvatur funis harena, neve inimica meas elevet aura preces et me defixum vacua patiatur in ora crudelem infesta saepe vocare manu!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a6)
sed Iuppiter unus decreuit poenis inuigilare suis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 451)

SEARCH

MENU NAVIGATION