라틴어 문장 검색

Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu bellum foret, facilem victoriam, seu iam finiretur, finiti tanti belli se consule gloriam petens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 533:2)
nuntiare praeterea iussi bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuvisset iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes exercitusque in Graeciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam traiciendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 112:1)
tantum ut procul abesset curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 639:1)
ei ne noceret quam domi ante habui capram neu discordarent, si ambae in uno essent loco, posterius quam mercatus fueram, visus sum in custodelam simiae concredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 14)
igitur si radii per omnem mundum fusi circinationibus vagarentur neque extentionibus porrecti ad trigoni formam linearentur, propiora flagrarent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장43)
intima pars hominum vero flagrabat ad ossa, flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:11)
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis, et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, procedunt castris, puraque in veste sacerdos saetigeri fetum suis intonsamque bidentem adtulit admovitque pecus flagrantibus aris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION