라틴어 문장 검색

Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo repperit et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:3)
Tu vero, filia - iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt - tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:1)
Quid matrem deserens eum eligis, qui suam forsitan sororem reliquit et matrem?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:11)
Rideat forsitan infidelis lector me in muliercularum laudibus inmorari:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:6)
Nil erit ulterius quod nostris moribus addat posteritas, eadem facient cupientque minores, omne in praecipiti vitium stetit, utere velis, totos pande sinus, dicas hic forsitan
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I62)
potuit fortasse minoris piscator quam piscis emi;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV14)
Forsitan inpensae Virronem parcere credas, hoc agit ut doleas;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V74)
conventum tamen et pactum et sponsalia nostra tempestate paras, iamque a tonsore magistro pecteris, et digito pignus fortasse dedisti, certe sanus eras;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI8)
nam si distendere vellet et vexare uterum pueris salientibus, esses Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI292)
haec etenim sunt pro summis, iam sunt haec maxima, despicias tu forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII45)
Forsitan expectes ut Gaditana canoro incipiant prurire choro plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI51)
velocius et citius nos corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis cum subeant animos auctoribus, unus et alter forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna et meliore luto finxit praecordia Titan, sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV9)
infelix hac forsitan ipsa nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur obrutus et zonam laeva morsuque tenebit, sed cuius votis modo non suffecerat aurum quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, frigida sufficient velantes inguina panni exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem dum rogat et picta se tempestate tuetur.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV107)
carnibus humanis vesci licet, attonito cum tale super cenam facinus narraret Vlixes Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam moverat ut mendax aretalogus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV6)
sic quoque hostem fortasse non defore.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION