라틴어 문장 검색

Nam cum Corneliam Vestalium maximam defodere vivam concupisset, ut qui illustrari saeculum suum eiusmodi exemplis arbitraretur, pontificis maximi iure, seu potius immanitate tyranni licentia domini, reliquos pontifices non in Regiam sed in Albanam villam convocavit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 6:1)
'Utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem praemiaque merentium illustrari ubique et maxime iis locis, quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea quae X. kal.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:3)
Cum graciles essent tamen et lanuginis instar, Heu, male vexatae quanta tulere comae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1414)
Fontis habes instar pluviamque nivesque solutas, Quas tibi divitias pigra ministrat hiemps;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 656)
Parce, per o lecti socialia iura, per omnis Qui dant fallendos se tibi saepe deos, Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar, Perque tuos oculos, qui rapuere meos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11b12)
Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis Insequar, et falli muneris instar erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1427)
quaecumque est veneris subita violata rapina, gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:490)
his ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas forsitan exigui muneris instar erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 19:1)
sed tamen Aetnaei fulminis instar habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 101:1)
instar et hanc vitam mortis habere puta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 316)
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:4)
magni mihi muneris instar germanam vidisse dabis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:9)
dixerat Exadius telique habet instar, in alta quae fuerant pinu votivi cornua cervi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 30:2)
Unum est in media lumen mihi fronte, sed instar ingentis clipei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:31)
Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit, "seu dea tu praesens, seu dis gratissima" dixit, "numinis instar eris semper mihi meque fatebor muneris esse tui, quae me loca mortis adire, quae loca me visae voluisti evadere mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION