라틴어 문장 검색

quem, cum amicissimum nobis tum eximio litterarum amore flagrantem, non propter haec modo (quamquam sint magna) dignissimum hoc mutuae inter nos caritatis pignore iudicabamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 7:1)
mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 73:4)
neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 37:1)
personis applicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam civitatesque, et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 39:2)
adfert his momentum et aetas et sexus et pignora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 42:1)
Quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi, coniux, parentes, utilis erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 51:2)
aratrum accipere pignori non licet, vomerem accepit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 244:3)
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)
interim tamen, si feret flatus, danda sunt vela, dum nos indulgentia illa non fallat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 169:1)
Levia sunt ista et fallacia pignora animi multisque involuta lenociniis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:2)
Indulgentiae scio istud esse, non iudicii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 3:2)
Et si modo iudicii est, indulgentia tibi inposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 3:3)
Illud fortunae indulgentiam rexit, hoc violentiam domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 44:3)
sic veteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 16:7)
Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION