라틴어 문장 검색

equorum pecorumque numero convicti multantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 2:3)
inter eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet ingenuos, virtus agnoscat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 2:2)
luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 1:3)
frumenti modum dominus aut pecoris aut vestis ut colono iniungit, et servus hactenus paret;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:3)
mox Oeensium Lepcitanorumque discordias componit, quae raptu frugum et pecorum inter agrestis modicis principiis, iam per arma atque acies exercebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장8)
praesidibus onerandas tributo prouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 2:5)
Agebantur ergo a tam paucis pecorum modo, et idem metus, qui cogebat fugere, fugientes morabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 20:2)
campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 14:1)
Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caveis praeferebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 24:1)
evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 14:2)
denae vestes adiectae sunt et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli serique attributus iis ager posset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 21:2)
Tandem propemodum invias silvas emensi humani cultus rara vestigia et passim errantes pecorum greges repperere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 16:2)
Specus in montibus fodiunt, in quos seque ac coniuges et liberos condunt, pecorum aut ferarum carne vescuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 18:2)
"iam etiam ad pecora nostra avaras et insatiabiles manus porrigis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:23)
"pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et paene invias rupes domi pecora agere consueverant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION