라틴어 문장 검색

Atque in id fere quod dixi tempus, naturalia congruunt desideria, quoniam satietate verni pabuli pecudes exhilaratae lasciviunt in venerem, quam si aut femina recusat, aut non appetit taurus, eadem ratione, qua fastidientibus equis mox praecipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto naribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 2:2)
adeo ultra naturae terminos etiam in pecudibus plurimum pollent blandae voluptatis illecebrae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:3)
Eae sunt humilis staturae, lactis abundantes, propter quod remotis earum fetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 5:3)
quae utraque vel mediocria possunt aliis 3 pecoribus adhiberi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:2)
Nam id praecipue genus pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 13:1)
Idemque in omnibus paene pecudibus faciendum censet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:6)
Nec minus quotidie corpora pecudum quam hominum defricanda sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 1:3)
Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus, curaeque fuerit ut stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 2:2)
Omni autem imbecillo pecori alte sub-sternendum est, quo mollius cubet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:1)
similisque medicina triduo adhibetur, ac viridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur aegrotum pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:4)
Interdum et fastidio ciborum languescit pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 1:1)
Ea res omnem pituitam per nares elicit, et pecudem expurgat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 2:4)
Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis agilioribus figurentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 2:1)
Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma prae- stantius, quam quod seminavit asinus quamvis possit huic aliquatenus comparari quod progenerat onager, nisi et indomitum, et servitio contumax silvestris mores, strigosumque patris praefert habitum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 4:1)
Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION