라틴어 문장 검색

Quem ad modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis, finibus regendis adigere arbitrum non possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 3:2)
ut, si aquam pluviam eam modo intellegeremus quam imbri conlectam videremus, veniret Mucius, qui, quia coniugata verba essent pluvia et pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quae pluendo crevisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 1:4)
Primum itaque atque opportune de Deo dictum est, quod ei subest posse, cum voluerit, ut scilicet in singulis faciendis ita ejus potestas et voluntas sese comitentur, ut quod velit minime possit, nec possit etiam tunc facere, quando ut fiat non vult, veluti modo pluviam facere non vult, qui hoc ideo fieri non vult modo, quia id modo fieri non convenire, nec hoc tempus pluviae idoneum censet, quadam utique rationabili de causa, licet nobis occulta.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:1)
Quis ligat in nube pluuiam, cur mugiat aer, Quis pariat uentos, quis eorum seminet iras, Cur in tot facies exit substancia nubis, Nunc pluuie plena lacrimis, nunc cana pruinis, Nunc uestita niuis facie, nunc grandinis arma Suscipit et celi miratur terra sagitas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:10)
ut aqua pluvia ultimo genere ea est quae de caelo veniens crescit imbri, sed propiore, in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia nocens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 2:3)
nam quaecumque sunt, non possunt habere salubritatem, quod solis vehemens impetus propter nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo fervens ex planitie camporum umorem, et si quae sunt aquae apparentes, ex his, quod est levissimum tenuissimumque et subtili salubritate, aer avocans dissipat in impetum caeli, quaeque gravissimae duraeque et insuaves sunt partes, eae in fontibus campestribus relinquuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION