라틴어 문장 검색

illud non ferendum, quod quidam, reiecta in humerum toga, dextra sinum usque ad lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et fabulantur, cum laevam restringere prolata longius dextra sit odiosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 278:1)
nam et toga et calceus et capillus tam cura negligentia sunt reprehendenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 284:3)
ipsam togam rotundam esse et apte caesam velim, aiter enim multis modis fiet enormis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 286:4)
ille, qui sub humero dextro ad sinistrum oblique ducitur velut balteus, nec strangulet nec . pars togae, quae postea imponitur, sit inferior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 287:3)
sinistrum brachium eo usque adlevandum est, ut quasi normalem angulum faciat, super quod ora ex toga duplex aequaliter sedeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 288:2)
togam veteres ad calceos usque demittebant ut Graeci pallium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 290:1)
procedente vero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab humero recte velut sponte delabitur, et, cum ad argumenta ac locos ventum est, a sinistro togam, deiicere etiam, si haereat, sinum conveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 291:3)
itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est, sinum vero in dextrum humerum ab imo solutum ac delicatum, fiuntque adhuc peius aliqua, ita cur laxiorem sinistro brachio non subiiciamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:1)
cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et negligentior amictus et soluta ac velut labens undique toga.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 294:1)
at si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri nescientis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 296:1)
tum in componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex integro , dumtaxat in iudiciis (apud principem enim et ac tribunalia non ), paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 303:3)
tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare , pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:2)
plerumque tamen et vox temperata et gestus modestus et sedens humero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 308:4)
do tempori, ne hirta toga sit, non ut serica;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 213:1)
Tenes utique memoria, quantum senseris gaudium, cum praetexta posita sumpsisti virilem togam et in forum deductus es;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION