라틴어 문장 검색

"et cunctabitur ultra iste nec adverso nunc saltem Marte vocatus stabit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권137)
quamuis nec idolis ultra seruiuit, ex quo se Christo seruiturum esse promiserat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 3:1)
Quod si forte eos ibi refici contingeret, simplici tantum et cotidiano fratrum cibo contenti, nil ultra quaerebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 2:1)
quia et digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque die, hoc est XIIIo Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus eorum mox beata inuicem uisione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:6)
neque ultra cessauit tota die illa et nocte sequente, quantum uigilare potuit, ut ferunt, qui praesentes fuere, loqui aliquid, et arcana suae cogitationis ac uoluntatis, quod numquam antea potuit, aliis ostendere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.21)
non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra conferre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:9)
cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 298:3)
enimvero non ultra contumeliam pati Romanus posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 503:1)
Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos procedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 87:1)
iam non ultra discordia civium reprimi poterat et tribunis et plebe incitata in patres, cum dies alicui nobilium dicta novis semper certaminibus contiones turbaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 732:1)
sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 515:1)
sed amissa omni de se potestate, nihil ultra quam ut paeniteret frustra restabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 389:2)
quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam quod nos fecimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 6:1)
quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 8:1)
valeria lex cum eum qui provocasset virgis caedi securique necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra quam improbe factum adiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION