라틴어 문장 검색

Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso umore extenuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:2)
Simul enim post haec et soluetur ab inferiore osse, quodcumque uitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:7)
Ex quo euenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum uero non habeat ac sic eam inritet et graues inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:3)
At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multus ex uulnere feretur, uolsella uero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:6)
deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 4:2)
Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 6:1)
quo loco maxime umor in ea perseuerabit, ibi pus proximum erit eaque uri debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 7:6)
Nonnumquam etiam leuius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 8:5)
Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 19:3)
quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 29:2)
Nam si corpus tenue, si umidum est, si nerui infirmi, expeditius os reponitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 7:1)
- Saltem legendum est resina arida, quum superius (1. 2425) legatur resina terebinthina humida.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).768)
alia, si in humidis omne vitium est, ut Herophilo visum est;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 15:1)
humidum magis, an magis siccum corpus ejus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 53:2)
Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque humido uti;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION