라틴어 문장 검색

deinde admovere vesicas bubulas, vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 3:8)
Interdum enim neque rubor, neque tumor ullus apparet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 1:4)
Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non sequuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 2:1)
itaque rubore et tumore in praecordiis orto, scire licet fauces liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 4:3)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt, quies, abstinentia, lana circumdata, in jejuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:1)
aliquis etiam in cruribus tumor est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 1:4)
Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:2)
Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:8)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 4:1)
Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:1)
Si vero tumores etiam obcalluerunt, et dolent, levat spongia imposita, quae subinde ex oleo et aceto, vel aqua frigida exprimitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 6:1)
Quod si nihil superimponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices, vel cucumeris silvestris radix decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 6:4)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus, aliave verbena ex reprimentibus decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 7:1)
Igitur Euthyclei est, et ad articulos, et ad omnem dolorem, et ad vesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quae ἀγχύλασ Graeci nominant, conveniens;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 32:2)
Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION