라틴어 문장 검색

ipsi adscribendum ergo 'contenderet arcum'. alii 'ostenderet', id est adiuvaret tendentem in Aenean telum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8153)
iuvat vel adiuvat, vel quasi delectat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 953)
Persius "magister artis ingeniique largitor venter, negatas artifex sequi voces". et bene expresse dixit, ideoque singula pro- nuntiatione adiuvanda sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1463)
nam apud Orcum defunctae animae iurare dicuntur, ne quid suos, quos in vita reliquerunt, contra fata adiuvent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2778)
"adiurati enim per deum verum et solum, inviti, miseri corporibus inhorrescunt et vel exiliunt statim vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adiuvat aut gratia curantis adspirat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:10)
"habet dei munuseximium, a quo et inspiratus oravit et obtinuit adiutus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 3:4)
His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum consiliorum voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam si qua fortuna accident ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:1)
tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque adiuves, sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 93:1)
cum praesertim non modo numquam sit aut illius a me cursus impeditus aut ab illo meus, sed contra semper alter ab altero adiutus et communicando et monendo et favendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 3:2)
homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:2)
sine qua etiam si quid bene dicitur adiuvante natura, tamen id, quia fortuito fit, semper paratum esse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 2:2)
qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum lubidinum, aliis mortem parentum non modo inpellendo, verum etiam adiuvando pollicebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 8:2)
Causarum enim, inquit, aliae sunt perfectae et principales, aliae adiuvantes et proximae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:2)
causis perfectis et principalibus, sed causis adiuvantibus [antecedentibus] et proximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:4)
si omnia fato fiant, sequi illud quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et proximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION