라틴어 문장 검색

quod si contigisset, impropugnata civitas venisset in manus hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 10:2)
Qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut in colluvione taeterrima audire existimes ululabili clamore Thersiten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 15:1)
quam aestimari dabatur Fortunam eius esse, cum taetro habitu iam discessuram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 18:2)
hocque ioci genere castigatum, cum eum absolveret, non ideo contemptus, bella diuturna patrum superavit et gravia, solus ad resistendum aptus Alexandro Magno, si calcasset Italiam, aestimatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 5:2)
Finis enim iusti imperii (ut sapientes docent) utilitas oboedientium aestimatur et salus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 14:2)
Nemo apud eos arat nec stivam aliquando contingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 10:1)
Namque si superiores vel recens praeteritae revolvantur aetates, tales tamque tristes rerum motus saepe contigisse monstrabunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 11:2)
veritis defensoribus ne captus ab hoste veniret et subornatus, atque contingeret aliquid in civitatis perniciem, quale per Acacium acciderat comitem, quo per fraudem a Magnentiacis militibus capto, claustra patefacta sunt Alpium Iuliarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 3:2)
Illud tamen certum est, nec Scipioni nec Valenti sepulturam (qui supremitatis honor est) contigisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 17:2)
quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 2:2)
Comperta enim fatorum sorte per Thracias, Gothos antea susceptos, dispersosque per varias civitates et castra, datis tectioribus litteris ad eorum rectores, Romanos omnes (quod his temporibus raro contingit), universos tamquam vexillo erecto, uno eodemque die mandavit occidi, exspectatione promissi stipendii securos, ad suburbana productos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 8:2)
Huic Severo Pannoniae et Italiae urbes et Africae contigerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 1:3)
qui dum se, ne humillimae tectum cellulae eius suo vertice contingeret, inclinasset, a viro dei gloriosum se fore cognovit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 2:3)
Et ita contigit, ut in illo lecto ubi regium insigne positum erat nullus eorum dormiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 1:5)
Quod et in Roma in re eadem similiter contigit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION