라틴어 문장 검색

neque post bella ciuilia aut in contione aut per edictum ullos militum commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut priuignis suis imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id existimans, quam aut ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae maiestas postularet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 1:1)
Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut ex consuetudine licentiaque bellorum ciuilium durauerant aut per pacem etiam extiterant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 1:1)
cum autem plerique equitum attrito bellis ciuilibus patrimonio spectare ludos e quattuordecim non auderent metu poenae theatralis, pronuntiauit non teneri ea, quibus ipsis parentibusue equester census umquam fuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 1:2)
Exercitationes campestres equorum et armorum statim post ciuilia bella omisit et ad pilam primo folliculumque transiit, mox nihil aliud quam uectabatur et deambulabat, ita ut in extremis spatiis subsultim decurreret sestertio uel lodicula inuolutus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:1)
Ciuilium officiorum rudimentis regem Archelaum Trallianos et Thessalos, uaria quosque de causa, Augusto cognoscente defendit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 8장 1:1)
hic modicis contentus aedibus nec multo laxiore suburbano genus uitae ciuile admodum instituit, sine lictore aut uiatore gymnasio interdum obambulans mutuaque cum Graeculis officia usurpans prope ex aequo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 1:3)
Verum liberatus metu ciuilem admodum inter initia ac paulo minus quam priuatum egit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:1)
Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam et Marium, si uis, aspice, sed reducem, nec non Antoni ciuilia bella mouentis non semel infectas aspice caede manus, et dic:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 2:1)
domi forisque ciuilis, libera ac foederata oppida sine lictoribus adibat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 2:3)
Vestitu calciatuque et cetero habitu neque patrio neque ciuili, ac ne uirili quidem ac denique humano semper usus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:1)
fuisse autem creditur non minus gloriosi quam ciuilis animi;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 4:1)
At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum domestica religione transegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 1:1)
Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a singulis et per factionem et denique ciuili bello infestatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 13장 1:1)
bellum ciuile mouit Furius Camillus Scribonianus Delmatiae legatus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 13장 2:2)
Quaedam circa caerimonias ciuilemque et militarem morem, item circa omnium ordinum statum domi forisque aut correxit aut exoleta reuocauit aut etiam noua instituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 22장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION