라틴어 문장 검색

Nam optimatis quidem quis ferat, qui non populi concessu, sed suis comitiis hoc sibi nomen adrogaverunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:7)
Qui ut huc venit, quamquam populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat, tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 39:2)
Cuius excellens in re militari gloria magnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit de manubiis comitium et curiam constituitque ius, quo bella indicerentur, quod per se iustissime inventum sanxit fetiali religione, ut omne bellum, quod denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse atque inpium iudicaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:2)
idemque, in quo fuit Publicola maxime, legem ad populum tulit eam, quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 85:3)
Luciique Valerii Potiti et M. Horatii Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit, ne qui magistratus sine provocatione crearetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:3)
nam etiam Spartae regnante Theopompo sunt item quinque, quos illi ephoros appellant, in Creta autem decem, qui cosmoe vocantur, ut contra consulare imperium tribuni pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 92:3)
Tarpeius et A. Aternius consules comitiis centuriatis tulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 96:4)
Quo tamen e collegio laus est illa eximia C. Iulii, qui hominem nobilem, L. Sestium, cuius in cubiculo ecfossum esse se praesente mortuum diceret, cum ipse potestatem summam haberet, quod decemvirum sine provocatione esset, vades tamen poposcit, quod se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae de capite civis Romani nisi comitiis centuriatis statui vetaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:4)
Albinus, homines consulares, nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent coli soliti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:4)
multa in eo viro praeclara cognovi, sed nihil admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit, clari viri et consularis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 16:1)
Ita cotem in comitium allatam inspectante et rege et populo novacula esse discissam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 49:7)
Cotem autem illam et novaculam defossam in comitio supraque inpositum puteal accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 50:1)
qui cum tabernaculum vitio cepisset inprudens, quod inauspicato pomerium transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 50:6)
Praerogativam etiam maiores omen iustorum comitiorum esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 148:2)
comitiorum enim non habendorum causas esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 61:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION