라틴어 문장 검색

Ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam Tangentem portus ventus in alta rapit - Sic me saepe refert incerta Cupidinis aura, Notaque purpureus tela resumit Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b5)
Si tamen exaudis, pulchra cum matre, Cupido, Indeserta meo pectore regna gere!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b20)
Me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido Iussit militiae signa movere suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1218)
Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 129)
siqua repugnarat nimium comitemque negabat, sublatam cupido vir tulit ipse sinu, atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:81)
vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas, permanet et capto stat gravis ille loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:156)
illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis odit, multa dedit populo vulnera, multa dabit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:174)
ira subit, deforme malum, lucrique cupido, iurgiaque et rixae sollicitusque dolor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 75:3)
ignoti nulla cupido:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 80:3)
defendere meum numina nulla caput, illum furtivae iuvere Cupidinis artes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 420)
vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis, utque meas aquilas, ut mea signa sequar, aut ego me fallo nimiaque cupidine ludor, aut spes exilii commodioris adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 831)
res inmoderata cupido est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1513)
"at postquam fortuna loci caput extulit huius, et tetigit summos vertice Roma deos, creverunt et opes et opum furiosa cupido, et, cum possideant plurima, plura petunt, quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant, atque ipsae vitiis sunt alimenta vices."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권118)
terribilem quondam fugiens Typhona Dione, tunc cum pro caelo Iuppiter arma tulit, venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo inque Palaestinae margine sedit aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권296)
cum primum cupido Venus est deducta marito, hoc bibit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권103)

SEARCH

MENU NAVIGATION