라틴어 문장 검색

neque is enim tanta necessitudo, quantam tu mihi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem, neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis et malo praesens observantia, indulgentia, adsiduitate memorem me tibi probare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 1:1)
quod si mihi vita contigerit, omnis gratas amicitias atque etiam pias propinquitates in tua observantia, indulgentia, adsiduitate, vincam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 1:2)
P. Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene speravissem, tum perbone existimare coepi eximus iudiciis quae de eo feceras cognitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 16 1:1)
pluris enim ex omni nobilitate neminem facio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 64 1:5)
vehementer esse providendum ne opprimatur contionario illo populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non aequo senatu, iuventute improba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 6:3)
semper enim ut scitis studiosus nobilitatis fui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:3)
quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet et vera nobilitas, intellegere potuistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 1:4)
deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 3:2)
Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:2)
hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 2:1)
postea quam victoria constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 2:3)
Rosci, hominis studiosissimi nobilitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 1:3)
quae vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:3)
non enim vereor ne quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:5)
non modo non laedetur causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION