라틴어 문장 검색

Eique puero postea cognomentum honoris gratia decreto inditum Praetextatus, ob tacendi loquendique in praetextata aetate prudentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 25:2)
quod procul dubio ad prudentiam regis sollertiamque referendum est, qui et praeterita nosset et futura prospiceret, sicut Antevorta et Postvorta, divinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 20:2)
Alii putant Romulum vel altiore prudentia vel certi numinis providentia ita primos ordinasse menses, ut, cum praecedens Marti esset dicatus, deo plerumque hominum necatori, ut Homerus naturae conscius ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 9:1)
sicut et Porphyrius testatur Minervam esse virtutem solis quae humanis mentibus prudentiam subministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 70:2)
Miratus Caesar officiosam avem viginti milibus nummum emit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:4)
Hoc quoque de prudentia religionis a Virgilio dictum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:1)
Nam, si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delinimentum illud quod Helena vino miscuit, Νηπενθές τ’ ἄχολόν τε κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων, non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi oportunitas quae hospitem moeroris oblitum flexit ad gaudium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 18:1)
ire iuberis Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX2)
Semper inhumanos habet officiosus amicos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII7)
Et non officiosus amo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVIII7)
Officiosus homo es.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVIII3)
quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr2)
nam hic vir prudentissimus fuit, et ob hoc oculum in capite habuisse dicitur, id est iuxta cerebrum, quia prudentia plus videbat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6363)
verum Ulixes eum prudentia superavit, et ob hoc eum caecasse fingitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6364)
tum senior nautes bene daturum consilium et ab aetate et a prudentia et a religione commendat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7041)

SEARCH

MENU NAVIGATION