라틴어 문장 검색

Magister hic Samnitium summa iam senectute est et cotidie commentatur, nihil enim curat aliud:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 86:3)
Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 89:1)
Sed homo demens, ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla, in his undis et tempestatibus ad summam senectutem maluit iactari quam in illa tranquillitate atque otio iucundissime vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:3)
Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:2)
37M quod molestiis senectutis suae vestras familias impertire posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 18:5)
sed mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 3:2)
hunc librum ad te de senectute misimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 4:2)
apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantis, quod is tam facile senectutem ferat, eisque eum respondentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 4:4)
qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 4:5)
iam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute sententiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 4:7)
Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:2)
quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:7)
qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:11)
deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam si octogesimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:12)
praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION